Walahfridus Strabo vita sancti Galli confessoris

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884


Praefatio

Promissi memor ecce mei, Gotzberte, quod olim

      Devovi ad praesens solvere, care, volo.

Pulmentum, quod agreste lebes pro tempore prosae

      Apposuit, metricis condiet en salibus.

5

Non ignoro aliquos memet culpare morarum,

      Qui quamvis sero debita solvo tamen,

Cum promissa sciant patribus meruisse nepotes,

      Post multosque dies semina iacta meti.

Iam, ni fallor, enim messes rediere bis octo,

10

      Ex quo actus Galli scripsimus egregii.

Tunc Caesar Hludowicus erat nudatus honore:

      Nunc heres eius nominis alter adest.

Ordior ergo heremo degens, operator in ipsa,

      Quam pater incoluit Gallus amatque fovens.

15

Scripturae faciens epigrammata certa prioris

      Tritae calle viae gressibus ibo novis;

Quoque magis celsis tanto brevioribus utar,

      Iungens contiguis compita multa locis.

Suscipe, suscipiant quis cordi est: quod placet alto

20

      Auctori tribuant, quod secus hocce michi.

 

Sol, qui multifluo distinguit lumine mundum,

Cum soleat rubeo nobis oriente renasci,

Alter ab occidua radius tamen ortus Hierne

Transiit ad flavos Alamannica in arva Suebos:

5

Gallum dico patrem, genitum doctore Columba,

Aucta Columbanum signat quem sillaba nobis.

Sub quo vir domini primis edoctus ab annis

Cuncta per ecclesiae crevisse stipendia fertur,

Donec ad emeritos antistitis iret honores;

10

Presbiter effectus meritorum munere tanto

Fulsit, ut a cunctis magno coleretur amore.

Cumque Columba volens perfecto tramite vitae

Iussa redemptoris complere, ut linqueret omne,

Quod ligat in terris vacuas per lubrica mentes,

15

Iret inops mundi peregre, comes impiger illi

Gallus adest. Francos adeunt, perstare rogantur,

Exoptant vastis secreta habitacula silvis,

Quo solo servire deo cessante tumultu

Libertas secura queat; dat regia pulchrum

20

Silvicolis censura locum, fit maxima fructus

Fertilitas sancti. Sed, quae male depulit Adam

Sedibus antiquis, nativo infecta veneno,

Femina praeclaros pellit de sede colonos,

Brunni - secunda mali Zezabel cognominis - hilda,

25

Cuius ad omne malum rumor per saecula durat.

Hac faciente simul regisque tirannide pulsi

Merentes abeunt; nostrae confinia terrae

Ingressi mox regem adeunt, cui tertia cessit

Pars regni, memorantque suae commenta repulsae,

30

Rursus et exposcunt tuta statione quietem.

Regius assensum praebet favor atque legendi

Optio cessa loci: Tucconia prima paratur

Hospitio, iuxta locus opportunior Alpes,

Cespite quam melior cultore. Hic sancta piorum

35

Turba sedens docet indigenas venerarier unum

Condigna pietate deum, contempnere vana

Idola, amare fidem sanctis cum moribus almam.

Gallus ab igne dei succensus fana perussit,

Quaeque oblata forent divis sepelivit in undis.

40

Hoc facto, commota novo plebs saeva furore,

Daemonibus devota suis, occidere Gallum

Atque Columbanum duris macerare flagellis

Durat, sicque pios simul eiectare colonos.

Haec pater addiscens, illis ventura prophetae

45

More sciens, meritas verbis exaggerat iras:

"Fiat in hac", aiens, "nostri trux ultio gente,

Transeat ad natos vastatrix poena parentum,

Delyros senium inveniat semperque potentum

Duris imperiis generatio tota prematur".

50

Paret adhuc duratque ingens anathematis huius

Portio, ut electos praegrandia posse sciamus.

Infecunda videns capiendae corda salutis,

Non poenae mortisve metu, sed spe melioris

Lucri tractus abit sociis comitantibus inde.

55

Applicat Arbonam dictum quod nomine castrum,

Quodque Brigantini medium lacus aequoris austro

Subiectum servat, quidam quo forte sacerdos

Willimarus erat, sanctos qui mente benigna

Suscipiens refovere studet, septemque diebus

60

Detinet, ac pastum procurans carnis eisdem

Vitali mentis meruit pinguescere victu.

Colloquio in medio quaerens venerabilis abbas,

Essetne adiunctis intra locus ullus harenis,

Quo fieri cellam ratio permitteret apta,

65

Audiit: "In capite ipsius iacet aequoris illud,

Vnde Brigantini venere vocabula, castrum,

Vera lacus; ibi structurae vestigia magna

Cernimus antiquae, montes terra ipsa lacusque

Inter abundantes laeta pinguedine fructus

70

Reddit et instantem non fallit larga colonum".

Laude loci pater attractus desiderat ipsum

Visere; mox opera perducitur hospitis illuc.

Nec mora, navigio provectus ut attigit oram

Littoris optati, placuit patrique suisque

75

Hospitium; ecclesiam, cursu quae proxima parvo,

Oratum veniunt, veteri quae nomine pridem

Virginis Aureliae sacrata, hoc tempore vili

Ydolio sordebat, ibi simulachra deorum

Parietibus duo fixa: malis erroribus illa

80

Plebs venerabatur supplex tum vota ferendo:

"Hi sunt quippe dei, quibus haec custodibus", inquit,

"Terra viget nostrique locum tenuere parentes".

Cumque resignaret festivum anni orbita tempus,

Confluxit numerosa cohors solempniter, ut non

85

Festa modo coleret, verum ut peregrina videret

Corpora sanctorum, quos adfore fama canebat.

Tum iussu cogente patris laudabile Gallus

Dogma serit turbis suadens, ut semper adorent

Verbigenam cum prole patrem sanctumque secuti

90

Spiritum ab antiqua Sathane mox peste recedant.

Dixit et templi deportans ydola e septo

Comminuit lacuique dedit sorbenda propinquo.

His ita patratis alii sua crimina fassi

Iussa hylares hausere dei; pars altera priscis

95

In tenebris remanere volens sua pertulit aegre

Auferri simulachra sibi; tum deinde Columba

Basilicae dignum reparans decus erigit aram.

Omnibus officiis cum religione peractis

In sua gaudentes permisit abire catervas.

100

Interea coniuncta parant habitacula templo,

Instat et arboribus quorundam cura serendis.

Ast alii virides aptant pro viribus hortos,

Retia sed Gallus texens subtilia fratrum

Vsibus assiduam piscoso ex aequore praedam

105

Praebuit, ipse etiam populum solamine donans

Interdum. Quodam vero dum tempore noctu

Lina daret pelago pecori insidiatus aquoso,

Audiit e summo vicini vertice montis

Vocem terribili quandam clamore vocantem:

110

"Consurgamus", ait, "pariter, pellamus ut hostes

Hinc adventicios, nam turpe est, advena nudus

Truserit indigenas propriis ut sedibus umquam.

Ipsi equidem simulachra mihi conficta nephandis

Ausibus arcentes templo pepulere meo me,

115

Quodque magis doleo, populo sum exclusus adempto".

Alter ab aequoreo veluti responsa profundo

Reddidit: "Heu nota est, quae tete iniuria pressat,

Adversis quam disco meis, namque agminis huius

Vnus adest, qui nos devastat et omnia nostra,

120

Qui vel quidquid habet nostro inpenetrabile telo est,

Cuncta crucis quoniam vallat munimine sanctae,

Nominis hunc domini praemissa vocatio semper

Tutatur, nichilumque putat molimina nostra".

Per nomen his grande dei discedere mandans

125

Litus adit festinus et abbati omne retexens

Quidquid erat factum dictumque ex ordine pandit.

His pater auditis fratres concurrere fecit,

Et, prius inciperent domino quam solvere grates,

Montibus in summis confusos daemoniorum

130

Audivere sonos velut hac de sede meantum;

Laudibus insistunt dominique iuvamina poscunt.

Nonnulli interea cives documenta perosi

Sanctorum abiciunt odiisque procacibus instant.

Hac ratione ducem illorum pulsare locorum

135

Aggressi dicunt: "Venatio publica propter

Hos adventicios turbatur tota peritque".

Hos motus dux ire iubet, de sedibus illis

Qui sanctos abigant, quin fraudibus insuper auctis

Civibus ab nequam sanctorum bucula furto

140

Abstrahitur. Quam dum fratres indagine quaerunt

Sollicita, accensi solita feritate latrones

Obtruncant spoliantque pios; aliique sequentes

Caesos inveniunt cellaeque perempta reportant

Corpora: tunc omni vallati ex parte dolore

145

Ancipitique malo caris de sedibus aegre

Cedentes statuunt Italos pede tangere fines.

Tristatos pater ipse sacri solamine verbi

Mox relevans: "Fratres, his vas in partibus aureum

Reperimus saevis plenum serpentibus", inquit,

150

"Cedat tristitiae nimis exitiabile pondus,

Noster enim dominus Latias nos mittet in oras,

Inveniemus ubi sedes cum pace quietas".

Cumque dies abitum sanctis provisa pararet.

Protinus invasit Gallum subitanea febris,

155

Vnde patris pedibus procumbens: "Aegrio", dixit.

"Acriter atque ideo non possum pergere tecum".

Cui pater eximius respondit talibus orsis,

Mente sub ancipiti languorem febris anhelae

Convolvens, nichil esse putans quod voce fideli

160

Asseruit comes indubius sanctusque sacerdos:

"Nunc onerosa tibi quoniam mea iussa videntur,

Et remanere cupis potius quam iungere gressum.

En, dum sole fruar patiens ergastula carnis,

Haud tibi missarum liceat celebrare tenorem,

165

Linquere me quoniam gestis fratrumque catervam:

His monitis parere velis, dulcissime fili".

Haec fuerant postquam, properavit abire Columba,

Vir domino carus, nulli pietate secundus.

Sanxerat idcirco Christi praesaga voluntas

170

Lite sub almigera sociam disiungere vitam,

Quorum non fuerat dispar sed spiritus unus,

Vna fides, eadem purae dilectio mentis,

Auctior ut messis amplis consurgeret agris.

Sedibus en variis potiuntur rite coloni,

175

Tempore quo valeant extremo offerre maniplos

Multiplices largitori qui cuncta gubernat.

O nimium felix talis dissensio patris,

Gratia quam domini multis prodesse volebat,

Vt iubar hoc geminum gemina sub luce micaret,

180

Ne torpere seges raro cultore valeret,

Neu culmos inter fallax succresceret herba,

Herba veneniferae violat quae pectora sectae,

Quin potius dignam caperet mercede coronam

Iudicis adventu districti terribilisque.

185

Vtere, sancte pater, caelestibus utere donis,

Quae largitor opum concedit moribus almis.

Ergo ubi progreditur domini dilecta columba.

Vt solet infirmis medicus conferre salutem,

Qui tantum iussu clades morbosque refrenat,

190

Contulit hic Gallo peregrinis munus in arvis.

Presbiter hunc quidam propriis commendat alumpnis,

Obsequio quorum, domino miserante, recepit

Corporis amissas vires et robur ademptum.

Caelitus auxilium meruit, qui ferrea corda

195

Vomere facundo excoluit, sulcavit, aravit.

Fare pias domino grates, Germania tota,

Errorem qui te per Gallum spernere iussit,

Finibus ex aliis doctorem dando peritum.

Hinc pater aufugiens hominum consortia solus

200

Desertis habitare locis desiderat, ac mox

Famine mellifluo levitae fatur in aurem,

Hilti - cuius erat nomen baptismate - boldus,

Qui solitus fuerat piscosam saepe catervam

Retibus inmissis ad litus ducere apricum,

205

Venatu accipitrum pariter qui lustra viarum

Omnia nota habuit, gressus simul atque regressus,

Taliter hunc rogitat meritis confessor opimis:

"O levita, mihi dulci sociatus amore,

Propter amicitiam mentis tibi dindima pando.

210

Est animo fixum semotam ducere vitam,

Si deus annuerit, cui solo disco placere.

Vsibus his qui sit locus oportunus amico

Pectore demonstra: tua nam vestigia sector".

Ille sub haec humili respondit voce minister:

215

"Imperiis parere tuis libet, o pater alme,

Omnibus in rebus, sed nunc quod poscis abhorret.

Sunt quoniam diris animantibus avia plena,

Haec peragrant ursi et collectio saeva luporum,

Est tellus montosa nimis praeruptaque saxis.

220

Idcirco vereor, ne, si tu veneris illuc,

Talibus a monstris patiaris scandala plura".

Gallus ad haec loquitur stabili sub corde beatus:

"Oris apostolici talis sententia fertur:

Nil nocet adversi quos protegit ardua virtus,

225

Vincimus in domino contraria cuncta saluti,

Constat enim quaecumque bonis contingere possunt,

Omnia prosperitate frui successibus almis.

Daemonis haud formido minas, quia diligo Christum.

Pergamus pariter, quo nos divina voluntas

230

Ire iubet, sit nobiscum benedictio patris

Altithroni, quem cuncta tremunt archana polorum".

Iunxerat his dictis optantia verba minister:

"Sume tibi sumptus et parvum rete, magister,

Cras compos recte voti efficiare benigni,

235

Inveniens sedes quaesitas; perfice coepta:

Angelus, eduxit qui te tellure paterna,

Dirigat ille tuum gressum virtute potenti,

Annuat atque operis laeto iam fine potiri".

Tunc pater egregius grates laudesque frequentans

240

Ceperat ire viam socio ducente ministro.

Cumque dies solito nonam contingeret horam,

Conpellat Gallum praecursor dictus et infit:

"Corporis ut vires recreemus, tempus adhaeret".

Cui domini famulus: "Tu fac quodcumque necesse est,

245

Ast ego nullius capiam ientacula victus,

Ante michi quam cara deus habitacula monstret".

Ille sub haec: "Socius non ponderis esse recuso,

Qui consors cupio solaminis esse futuri".

His ita concordi ieiunia lege diurna

250

Pertulerant, itiner peragentes passibus aequis.

Vergit ad occasum solis iam linia suetum

Tempore, quo veniunt ad Steinaha nomine rivum.

Offendunt illic pisces in gurgite nantes

Quam plures, quos apprensos assare studebant,

255

Ignibus accensis, Cereris quis munera iungunt.

Haec quoque dum fierent, oratum Gallus abivit

Ad loca, quae fuerant vepribus inculta nocivis.

Corruit his irretitus vernaculus almus:

Quem cum sustentare studet levita beatus,

260

Gallus ad haec: "Sine me", dixit, "dulcissime fili,

Iste quidem casus sublimia dona ministrat,

Hic requies michi certa datur mercesque laboris".

Finitis precibus signum crucis erigit, in quo

Depositum retinens sanctorum capsa pependit.

265

Qua coram dominum peterent cum more sueto

Vir supplex humilisque, pius sanctusque viator,

Vix tenui victu praemissa laude fruuntur.

Post haec ad iussum famulatur belua sancti,

Congeriem ligni ferventibus ignibus addens.

270

Aestimat hoc comitem quod gessit posse latere,

Sed non occulitur modio praeclara lucerna,

Quin potius manifestatur per culmina sanctae

Ecclesiae cunctis pandens exempla probata.

Conditor ut mundi iussit sua facta tacere,

275

Quando suos caros in montem duxit alumpnos:

Haud aliter vetuit levitam Gallus amicum,

Prodere ne vellet quae viderat acta stupenda.

Interea lucis radios conspergere Phebus

Incipit, atque suo iam terminat ore quietem

280

Nocturnam solito Tytan splendore coruscans.

Tunc levita pio alloquitur sermone patronum:

"Dic, hodie quid facturi sumus, oro, magister."

"Ne graviter toleres quod suadeo, postulo, frater:

Haud decet, ut vacui nostram redeamus ad aulam.

285

Presbitero quaequae potius sed dona feramus,

Gaudeat ut nostro venatu antistes amatus."

Reddidit his verbis contraria verba minister:

"Est adeo gratum quod praecipis, optime doctor,

Nec labor est, pariter iam nunc gradiamur ad amnem.

290

Subsidium nobis forte praebebit benignus

Conditor, eximiis opibus qui ditat egentes".

Iverat his dictis ad ripam fluminis, ecce

Femineos habitus stantes in littore nudos

Conspicit, actutum hoc viso levita reversus

295

Atque dei famulo per singula cuncta retexit,

Daemonis instinctu quae viderat audieratque.

Nec mora confestim solitis bellator in armis

Caelitus auxilium, divino numine fretus,

Submissis precibus confisus postulat aiens:

300

"Tu deus omnitenens, cui servit regia caeli,

Suscipe, quaeso, meos miserato corde precatus,

Quatinus iste locus mundetur sorde maligna

Spirituum nequam, quos iussio sancta tuorum

Hinc procul expellat servorum deiciatque

305

Atque in honore tui benedictus nominis extet.

Hic tibi solvantur laudum praeconia semper,

Hic tibi reddantur iustorum vota virorum,

Hic maculae peccatorum tergantur avitae".

Vix ea fatus erat, gemitus cum murmure saevo

310

Daemones incipiunt iamiam discedere velle.

Quos ille increpitans denuntiat atque minatus,

Amplius ut numquam deserta habitacula quaerant.

His lemures fugiunt compulsi talibus orsis.

Post haec cum traherent e gurgite lina beati,

315

Culmine de montis muliebri voce gementes

Auditu capiunt larvas et talia fantes:

"Heu nobis, quae spes et quae fiducia restat,

Sedibus e cunctis propellimur atque fugamur,

Non iuga, non montes, non devia lustra ferarum,

320

Non latices habitare vacat, non denique rura.

Hic peregrinus amat nostras evertere fraudes,

Artibus atque suis molimina nostra retundit,

Exploratque vias, per quas nos sternere possit".

Saepius hos audit gemitus levita deinde

325

In saltu quodam, cui mons vicinus adhaeret,

Mons, qui Caelestis vocitatur more latino.

Talia cum fierent, abeunt fantasmata dira,

Copia serpentum post haec in vallibus illis

Ingens horrebat, quos depulit inde beatus

330

Imperio forti, domini robustus amore.

Vipereae fraudes merito cedunt pietati,

Per quam religio divini nominis orbi

Innotuit, fidei postquam fundamina crescunt.

Non pars esse potest infido et valde fideli,

335

Daemonici cunei pellit sociamina Gallus

Errorisque locum in sanctum mutavit asilum.

Hinc remeant, ubi vexillum crucis ante locabat,

Et levita: "Pater, castrum repetamus", et ille

"Vt libet, o fili, proprias invisito sedes,

340

Ast ego post triduum, domino duce, te sequar exin".

Reddidit his verbis contraria dicta minister:

"Te sine, virtutum doctor pariterque operator,

Ante oculos veniam nequaquam patris amati

Presbiteri, quoniam non audeo solus abire,

345

Obiciat ne forte mihi: "Cur, quaeso, patronum

Solivagum linquens ad me properare volebas,

I citus et propere Gallum revocare studeto".

Sanctus ad haec: "Fili dulcissime, calle citato

Accelera gressum, post te velocius ibo".

350

Haec postquam fuerant veraci dicta tenore,

Levita redeunte domum, sine teste remansit

Illic per triduum sanctus ieiunus et absque

Omni corporei victus solamine nudus.

Hic tantum, ut certum est, divinis pascitur escis,

355

Angelicis dapibus saturat quem larga potestas.

Quattuor exactis consueto more diebus

Ad cellam sancti Gallus remeavit amatus

Presbiteri, quem mox humili sub corde salutans

Omnimodas grates solvit laudesque rependit,

360

Quod duce levita nil est perpessus acerbi.

Haec dum perciperet laetanti pectore vates,

Apposuit mensam, simul et post verba sacrata

Prandere incipiunt, domini praeconia fantes.

Nuntius interea venit, qui talia narrat

365

Presbitero collaudanti miracula Galli:

"Transiit e mundo praesul Gaudentius urbis

Constanti- meritis et felix actibus -ensis".

Hoc ubi suggessit, qui nuntia tristia gestat,

Presbiter et Gallus toto conamine mentis

370

Insistunt precibus dignis lacrimisque benignis

Pontifici veniam rogitantes voce sub una:

"Da requiem famulo solventi debita carnis,

Vivorum rector defunctorumque redemptor.

Destinat interea vati mandamina princeps

375

Cui nomen Gunzo clarum posuere parentes,

Actibus illustris et nobilitate decorus.

Ille sacerdotem poscit, petit, orat, ut ad se

Caelicolam Gallum celeri sub tramite ducat,

Eius ut effuso mereatur sospite nata

380

Oratu mentis mestos amittere luctus.

Sola fuit certe genitori haec filia tantum,

Cuius erat facies splendens in ymagine Phebi,

Quam valido vexat cruciatu daemon iniquus.

His miserabilibus morbis substrata iacebat,

385

Esurie marcet, potum somnumque refutat

Angitur interius diro compressa dolore

Ceu sine mente volutatur per sordida cena;

Inguina crudeli percussus acinace verres:

Haud aliter spumas iaciens insana puella

390

Aestuat atque dolet, meret, tristatur, abhorret.

Spreverat haec etiam missos a rege nefandos

Pontifices, quibus inproperans commissa reatus

Insanae mentis bachatur turbine saevo.

Ardentes oculi signant, quod spiritus atrox

395

Possidet interius praecordia pectoris atri.

Presbiter interea Gallum compellat et inquit:

"Principis an nosti mandatum, care magister,

Imperat, absque mora ut pariter veniamus ad illum."

"Hoc itiner, fili, tu perfice, quid mihi, quaeso,

400

Est cum divitibus mundi primoribus atque?

Ad loca nunc redeam, quae sunt habitacula sola".

Haec aiens Gallus, respondit talia vates:

"Noli, sancte pater, noli mihi dicere contra,

Ne tibi vim faciat rabida dux percitus ira,

405

Lictores mittens, qui te violenter ad illum

Vsque locum rapiant, quo nosmet iusserat ire.

Haud ita: quin potius pariter tendamus ovantes

Perficere imperium devoti principis exin".

Vir domino plenus respondit talia Gallus:

410

"Crede mihi, frater dulcissime, vates amate,

Ibo prius cellam fratresque revisere nostros,

Qualiter erga illos maneat miseratio Christi,

Quam teneant vitae communi tramite normam".

Dixerat haec domini miles, quia noluit ire,

415

Vt dux presbitero mandaverat ante beato.

Confestim Gallus dilectam venit ad aulam,

Atque valefaciens illis, quos reperit illic,

Fratribus Italiam se finxerat ire duobus

Assumptis, itiner sed per iuga Retia flectens

420

Venerat usque locum, vicino monte relicto,

Sennia qui gentis vocitatur more vetusto.

Indeque digressi veloci tramite vicum

Ad quendam veniunt, in quo tunc forte manentes

Offendunt illic hominem rumoris honesti

425

Nomine Iohannem iustum sanctumque benignum,

Levitam castum, placidum, dominumque timentem.

Hic Gallum comitesque suos confovit amicis

Obsequiis, grates domino laudesque repensans

Hospitio meruit proprio quod cernere sanctae

430

Religionis amatores cultusque venusti.

Iste quidem solitus fuerat levita Iohannes

Pauperibus Christi gratis solamina ferre

Atque iuvare inopes et sustentare misellos.

Vir domini Gallus simulat se mente serena

435

Confecisse itiner prolixum tempore parvo.

Tunc inibi septem pariter mansere diebus

In precibus pernoctantes ymnisque sacratis.

Triverat in vacuum numquam sua tempora Gallus,

Sed meditabatur semper caelestia iussa,

440

Perpetuam quibus ad requiem pertingere posset.

Felix Galle, vale per tempora cuncta beatus!

Presbiter interea, de quo iam diximus ante,

Audito abscessu Galli conscendere scalmum

Protinus accelerat, quae sunt et gesta retexit

445

Gunzoni, quem dux confestim calle citato

Imperat, ut redeat velox Gallumque reducat,

Quatinus eripiat possessam a daemone saevo

Temporibus multis natam; mox addit et inquit:

"Si Galli meritis laetabor sospite nata

450

Praesulis ad culmen meme pertinget agente,

Insuper eximiis opibus ditabo patronum

Pervigilem, cautum, nescit qui fallere quemquam.

Haec postquam princeps, festinat abire sacerdos,

Eius ut obsequium valeat complere. Deinde

455

Pontifices veniunt Sigiberti dona ferentes,

Regis honorifici, quos miserat inclytus heros,

Vt sibi sponsatam sanarent rite puellam,

Pestibus infestis quam vis inimica fatigat.

Cumque preces illi fudissent summa precantes

460

Atque simul praesentarent regalia dona,

Inchoat haec cernens, nimio languore peresa,

Daemonis horrendi impulsu virguncula bachans

Excutere e vinclis diris manibusque tenentum,

Insequiturque sacerdotes mucrone retecto,

465

Sed non praevaluit, voluit quod spiritus ater,

Obloquiturque per os vesanae atque exprobrat uni

Ex illis dirum frendens male pestifer anguis:

"Si me sede cupis prisca exstirpare, profane,

Cur tecum non duxisti, turpissime, natam,

470

De te quam genuit sublato nonna pudore?

Haud secus egrediar, nisi venerit illa"; deinde

Taliter inproperat socio commissa nephanda:

"Tu tribus extiteras corruptor virginitatis

Atque pudicitiae scelerata mente puellis;

475

Propter adulterium vobis parere recuso,

Vos ob tale scelus non formidare valebo.

Novi quem timeo, timui quem quemque timebo,

Est vir apud dominum virtutis nomine Gallus

Egregiae, meritis felix et dignus opimis,

480

Expulit audacter qui me de sede cupita,

Cuius ad imperium, si venerit, ocius ibo.

Audeo contra illum nullo subsistere passu,

Saepe meas, ubicumque fui, destruxerat artes:

Compulit et quia dux illum loca linquere cara,

485

Quae prius incoluit meditans habitare seorsum,

Principis idcirco natam nunc valde fatigo,

A qua non, nisi per Gallum, removebor in aevum".

Talia cumque furens vesanis frenderet, orsis,

Vnus pontificum maxillam percutit atque

490

Bachanti iratus denuntiat ore puellae:

"Obmutesce, sile, retice, falsissime daemon,

Mendax, crudelis, verique relictor honoris,

Humani generis deceptor, lubricus anguis,

Oppilato fores, per quas inimica venena

495

Prima tulit mulier, quae assensum praebet iniquo

Suasori, cum qua cecidit generosa propago,

Quam potiore statu reparat divina potestas".

Aestimat haec narrans praesul, quod diceret illa

Alite de gallo, qui nuntius esse diei

500

Creditur et lucis quem novimus esse ministrum.

His ita transactis vates remeare parantes

Ad sua confusi redeunt regique reportant

Singula quae fuerant et gesta ex ordine pandunt.

Illius exemplum supplex imitatur et almus

505

Vir domini Gallus fugiens per opaca locorum.

Funditus ut posset vacuum vitare favorem,

Quem plebs cuncta sibi regem poscebat, at ille

Declinans homines et per deserta moratus

Omnibus insinuans humanam spernere laudem.

510

O quam mira dei maiestas atque potestas,

Cui nil esse potest abstrusum nilque latere!

Quamlibet occultis felix tegeretur in arvis,

Omnia qui cernit praesentia sive futura

Athletae Gallo tantum servavit honorem,

515

Eius ut in precibus claresceret ardua virtus.

Haec post verba quidem studuit repedare sacerdos

Atque dei famulum perquirere calle sagaci,

Hunc sicubi posset forsan reperire latentem.

Collibus investigatis et montibus aspris

520

Tunc demum... in spelunca reperit illum,

Pane salutifero pascentem cordis acumen.

Ad quem prostratis genibus sic fatur et inquit:

"Obsecro te, venerande pater, carissime Galle,

Pergere ne mecum titubes ad principis aulam,

525

A quo larga tibi parantur dona, magister,

Tantum si natam sanaris peste remota,

Quam nimis infestat daemon crudelis et horrens.

Te dux accersit, te quaerit teque precatur,

Quo per te incolumem mereatur cernere natam.

530

Exceptis aliis, quae vult tibi tradere, donis

Pontificis faciet sublimi sede potiri".

Talibus de rebus fierent cum verba vicissim,

Ecce repente supervenit levita Iohannes,

Dona ferens famulo solito potusque cibique.

535

Quem cum vir domini Gallus cognosset adesse,

Multimodas egit grates pro munere tanto

Virtutum domino, tribuit qui commoda solus.

Discubuere simul convivae valde fideles

Presbiter et Gallus fidissimus atque Iohannes,

540

Inter et has epulas rimantur iura polorum.

Famine tunc humili Gallus compellat amicum

Presbiterum: "Obstantem nobiscum ducito noctem,

Cras miserante deo tecum proficiscar". At ille

Annuit his precibus consensum valde libenter.

545

Audito Gallum discedere velle Iohannes,

Speluncae fieri custos deposcit et optat

Omnibus atque modis cellam servare magistri.

Sanctus ad haec: "Fili, bene te dixisse memento,

Tramite praepropero mihi nunc loca visere nostra

550

Est cordi, post haec castrum ad remeabo citato".

Antistes iurat Gallum, contraria dictis

Ne faceret, complens potius pia famina factis,

Ne reus existat voti, quod voverat ipse.

Presbiter hinc certus solitam repedavit ad urbem.

555

Cumque dei famulus directo calle veniret

Ocius ad cellam indulgens sua membra sopori,

Vnam cum sociis noctem transegerat illic.

Mane iterum vincto fratrum duplicamine caro

Venerat ad castrum, quo postulat ire sacerdos.

560

Repperit ecce inibi legatum principis almus

Illos qui summo nisu properare coegit.

Indicat hic etiam: "Triduo iam perqueseverat

Absque cibo dira frendens sub clade puella".

Quo audito sancta sub religione manentes

565

Presbiter et Gallus conscensis navibus ultro

Vndas per vitreas remis sulcantibus aequor

Principis usque domum veniunt sub nocte sequenti.

Talia iure quidem sancti metabula carpunt,

Quos divina salus refovet, veneratur, honorat.

570

Actibus egregiis clarescit gratia Christi,

Quae e celsis humiles, e parvis efficit altos,

Elatos spernit, contempnit valde superbos,

Respicit atque inopes, subiectos ditat egenos:

Haec dignata fuit Gallo servare decorem

575

Virtutis tantae, quem noverat esse ministrum

Iustitiae, ut captam sanaret mente puellam,

Daemone quae graviter doluit possessa superbo.

Ergo age, nunc sancti virtus patefacta nitescat,

Qui vir apostolicus Germanis constat in aevum,

580

Iusserat interea princeps intrare cubile

Conspicua domini famulos virtute serenos.

In quo nata iacet flatu lassata maligno.

Vna non solum, varia sed peste laborans

In gremio matris ceu mortua strata videtur.

585

Nil valet obtutu, penitus nil sentit et aure,

Officio manuum fraudatur, lingua tepescit,

Funditus olfactu proprio gustuque carebat

Intus et exterius cuncto spoliatur honore.

Quid loquar horrisonas clades, ad cetera pergam.

590

Talis pestifero fetor fumavit ab ore,

Qualem nec sulphur calefactum reddere suevit,

Omnia namque dolet, quoniam persuasor iniquus

Facturam domini spiritu nudavit ab omni.

Presbiter et Gallus, veluti dux imperat, intrant,

595

Ingressique domum confestim sanctus ad alta

Sustollit mentem, corpus prostravit ad arva,

Tales atque preces humili de pectore manant:

"Tu dee celsipotens, solus qui condis abyssum,

Aequora cui parent, cui caeli obtemperat ordo.

600

Sumere qui carnem voluisti ex virgine sacra.

Sanguine qui proprio solvisti debita mortis,

Cuius in aeternum nos passio sancta redemit,

Quique prius fuimus mersi caligine caeca,

Per te nunc fidei lucem gaudemus habere,

605

Tu qui cuncta potes, merito qui solus ab aevo

Diceris omnipotens, te postulo, deprecor, oro

Submissis precibus vilis supplexque minister,

Quatinus impurum iubeas exire latronem,

Gaudeat et mulier ferali mente relicta

610

Atque tibi valeat condignas reddere laudes.

Neve tui iuris famuletur plasma tyranno".

His ita libatis surrexit Gallus et illam

Protinus erexit, quam repperit ante iacentem,

Atque invasorem tali sub lege cohercet:

615

"Per patris et nati nomen flatusque benigni

Impero, praecipio, contestor, iuro fidelis,

Vt linquas hoc plasma dei, infandissime daemon".

Haec cum sanctifico depromeret ore beatus

Intentis oculis Gallum prospexit et exin

620

Spiritus inmundus crudeli perstrepit ore:

"Tune es Gallus", ait, "qui me confundis ubique,

Sedibus eque meis longe lateque repellis?

Quid tibi conmerui peccaminis atque reatus?

Te propter sociosque tuos hanc principis huius

625

Invasi natam, quam me nunc linquere cogis.

Quo nunc ire iubes, haec si loca desero, Galle"?

Spiritui nequam respondit talia sanctus:

"Est tibi supplicium per saecula multa paratum,

Cuius finis erit nullus, nec terminus ullus,

630

In quo perpetuo cruciabere tempore, daemon,

Illuc vade miser, ubi sunt incendia plura,

Est ubi nulla quies, gemitus, fragor, horror et ingens,

Illuc perge, Sathan, lugens sine fine dierum,

Portio nulla tibi domini cum plasmate iam sit

635

Vlterius, crudelis, atrox, perverse, rebellis".

His dictis cunctis cernentibus ore puellae

Exit avis veluti fuligine tetrior omni

Spiritus horribilis, austerus, turpis et impos.

Haec avis emissam praecessit forte columbam,

640

Plantator vitis quam destinat ut revolaret,

Foedere quae rupto non est conversa retrorsum,

Inmundis dapibus sed pascitur arte nociva.

Haud mora, continuo surrexit femina sospes,

Sospes et incolumis gaudenti est reddita matri.

645

O pietas veneranda dei, quae talia confert

Humano generi famulos per valde fideles!

Filia sanatur, laetantur iure parentes,

Cernentes domini laudant magnalia summi:

Gloria trina deo, qui condidit omnia solus.

650

Dux igitur Gallum natae persuasus amore

Muneribus ditat variis opibusque benignis,

Insuper et supplex sincera mente poposcit,

Quatinus ad culmen dignetur scandere summi

Praesulis et pondus renuat non tale subire.

655

His dictis Gallus contraria dicta rependit:

"Visibili pater egregius dum sole fruetur,

Et dum vitali vescetur flamine carus

Iure Columbanus pietatis ydoneus auctor

Presbiteri officium vetitus sum tangere sanctum.

660

Audeo quocirca numquam pia iussa magistri

Fraudibus illicitis perrumpere, ne michi forte

Ceu transgressori contingat passio poenae.

Corporis ergo prius leto me dedere cordi est,

Quam violare patris mandatum mente rebelli.

665

Sed tamen ut faciam, princeps, quaecumque suades,

Ante per indiculum dulci insinuabo magistro

Quod cupis et quod vis fieri quod suggeris atque.

Et si permissum sancti intellexero patris,

Tunc curae pastoralis non sperno cathedram".

670

Dux ait ad Gallum: "Bene tu dixisse videris.

Ergo, pater felix, fiat tua verba secundum,

Sit tibi vita comes, domino moderante superno,

Pacis honore pio per saecula cuncta fruaris".

Tunc donis secum sumptis venerabilis exul -

675

Exul erat certe, sicut sermone docemur

Psalmigraphi, cuius talis sententia fertur:

"Incola sum peregrinus" et hic velut ante fuerunt

Antiqui patres, quorum de stirpe venimus -

Certatim accelerat summo conamine nitens,

680

Quo vada salsa queat celeri superare faselo.

Aequoreos fluctus dum verrit corbita levis,

Non cessat sanctum Gallus cantare celeuma.

Imperat interea princeps, ut menia cellae

Pleniter instaurarentur conamine sancto

685

Iuxta dispositum sancti doctique patroni.

Cercyrus ut patitur remis agitantibus aestum,

Ad litus donec veniat quod gestit amatum:

Haud aliter potuit Gallus requiescere, donec

Ad certum finem pertingeret hora precatus.

690

Aequora transvectus castrum, quod nomine avito

Arbonam vocitant Galli, subit, intrat et illic

Pauperibus Christi, caecis reliquisque misellis.

Pupillis, viduis, mancis et compede pressis,

Carcere detentis, manicis pedicisque ligatis,

695

Omnibus his tribuens solamina grata beatus

Vsus in proprios nil quaerit habere repostum.

Munificis manibus fluxerunt dona cupita,

Funditus expendit caeli possessor in arvis,

Quae princeps terrenus ei conferre valebat,

700

Vt sibi divitias mercetur in arce polorum,

Quas nullus dare quit, nisi conditor unus et ipse.

Discipulus quidam Magno - cum cerneret - aldus,

E cunctis opibus nil conservasse magistrum,

Illum adiit tacito et memorat se velle tenere

705

Vas quoddam pretiosum argentei valde metalli

Caelatum variis sculpturis undique fabre:

Inde queunt fieri calices et pocula sancta,

Pocula sancta quidem sacris altaribus apta.

Gallus ad haec: "Fili, semper memor esse studeto

710

Infirmo cuidam loquitur quod claviger aulae

Aethereae summus duodeni Petrus honoris:

"Aurea dona mihi non sunt, argentea desunt".

Quapropter miserere inopis, miserere tuimet,

Et quod nunc restat laetus largire libenter.

715

Nonne Columbanus, praeceptor valde peritus,

Munera sancta litans in vasis libat aenis,

Crederis ac specie confixus, Christe, metalli".

Insuper et gemmas auri argentique probati

Almigero libras curavit mittere Gallo,

720

Quo memor esse sui dignetur semper in aevum,

Seque suos domino committens mente fideli.

His ita decursis devoto pectore Gunzo

Omnibus in rebus confert solamina sancto,

Vsibus ut propriis habitacula digna pararet.

725

Ecce dei in famulo completur sermo prophetae

Dicentis: "Dominum metuunt qui corde sereno,

Illis deficiet numquam quodcumque necesse est".

Exin transactis aliquantis forte diebus

Edicto celebri cunctos praecepit adesse

730

Primates, proceres, comites vatumque senatum,

Consilio quorum regalia frena gubernat

Imperii rector, Sigibertus nobilis heros,

Vt sub famosa sociaret lege puellam

Regali thalamo, quam sponsam diximus ante.

735

Foedera taedarum solempni more parantur,

Diversis opibus cenacula tota replentur,

Atria collucent vario decoramine fulta,

Vestibus ornatur pretiosis aulica plebes,

Porticuum splendent laquearia pariete miro.

740

Aedibus in cunctis epulae celebrantur et ymnis,

Cantibus assiduis laetatur turma virorum,

Verruntur camerae, florum collectio vernat,

Pulvinar struitur iucundo valde tapeti.

Stant circum iuvenes, pueri, innuptaeque puellae

745

Laude sub excelsa alternantes festa thororum.

Copia magna virum concentu personat alto

Regiis conubiis exoptans voce secunda.

Est illic sonitus vario cum carmine pulcher:

Hinc citharae dulci resonant modulamine plures,

750

Organa concrepitant altrinsecus et lyra garrit.

Omnia lingua nequit percurrere festa iocorum,

Illic quae fuerant moderato gesta tenore.

Magnificis opibus regem magnoque paratu

Agmina constipant procerum cum milite multo.

755

Solus in orbe micat veluti sol luce diurna

Syderibus pulsis, noctem quae clara serenant:

Haud aliter proceres inter Sigibertus opimis

Moribus effulget virtutibus atque coruscat,

Delectos heroas transcendit gestibus altis.

760

Vt micat exterius princeps vibrantibus armis,

Interius rutilat sic mens edocta perite.

Talis enim decuit praedictum gloria regem,

Vndique qui victor substrato gaudet iniquo.

Subiugat imperium, nequam superatque rebelles,

765

Tutatur miseros, clemens defendit egenos.

Has inter species, tali decoramine fretus

Progreditur princeps pulcherrimus optimus atque.

Talia cum fierent obsonia, rector honorus

Famine blandiloquo sponsam compellat et inquit:

770

"O generosa patris pariter matrisque propago,

Dulcior et cunctis natabus virgo venusta,

Pignore legitimo iungamur coniugiorum,

Sit nobis sociale decus castumque cubile,

Iura pudicitiae teneant commercia nostra,

775

Gaudeat et proles sanctorum stirpe parentum

Progenita exultet, laetetur tempore cuncto.

Illa sub haec: "Audi, princeps karissime, quaeso,

Non mihi sunt vires, tabescunt corporis artus,

Passio dira mihi membrorum subtrahit usum,

780

Idcirco nequeo praeceptum foedus inire.

Annuat omnipotens dominus mihi robur ademptum,

Vestris o utinam post haec conspectibus utar."

Hos rex suscipiens grata cum mente precatus

Vna cum sociis remeavit laetus ad aulam.

785

Solibus inde quidem septenis rite peractis,

Octavae noctis cum iam prope tempus abiret,

Basilicam ingreditur Stephani devota puella,

Martyris illustris Stephani sanctique patroni,

Vt matutinos domino persolveret ymnos.

790

Illic deponens regalis vestis honores

Propositi actutum melioris sumpsit amictum,

Quo se virgineum signaret velle pudorem

Conservare, frui dum posset flatibus aurae.

Caelesti nupsit sancta sub dote marito,

795

Coniugium quae terreni contempsit amici.

Virgo sacrata fuit postquam velamine sumpto,

Pectoris e fundo voces emiserat istas:

"O martyr preciose dei, qui primus honoris

Iure coronatus, proprio qui sanguine Christo

800

Testamen verax dispungis, sancte minister,

Suscipe, quaeso, meos clementi corde precatus,

Quos in honore tui, martyr levita beate,

Mentibus haud dubiis et simplo pectore fundo,

Regis honorifici motes cor quatinus a me,

805

Velamen capitis non auferat omne per aevum,

Quo sum iuncta deo, mundano ablata marito."

Nec mora, fama volat velox et principis auri

Insinuat, quod virgo dei clam gesserit, exin

Rector honorificus summates iussit adesse,

810

Pontificesque suos nonnullos atque ministros,

Consultu quorum regni pia sceptra regebat.

Talibus atque illos dictis compellat et inquit:

"Quid super hac sit re censendum promite, quaeso."

Tunc Arelatensis Ciprianus praesul, amicus

815

Iustitiae, audacter respondit talia regi:

"Constat enim hoc voto se constrinxisse puellam,

Tempneret ut mundi illecebras luxumque caducum

Atque deo protectori serviret in aevum,

Eius si donis truculentum evaderet hostem.

820

Ob quam rem tibi, rex, vitandum est atque cavendum.

Illam ne repetat daemon qui fugerit ater,

Vmquam si fuerit vestro sociata cubili,

Perficiat potius votum pro munere tanto".

Comprobat hoc dictum rector pariterque senatus

825

Omnibus atque modis placuit sententia talis.

Ecclesiam post haec magna comitante caterva

Rex pius ingreditur splendens ornamine multo.

Iusserat et vestes afferri valde nitentes,

Stamine quas molli subtemen iungit opimum,

830

Talibus ut sanctam decoraret rite puellam.

His ita dispositis accersere praecipit illam,

Quae nimium renuens altaris cornibus haesit,

Virgineum metuens felix maculare pudorem,

Regis ad aspectum si forte adducta fuisset.

835

Quae cum blandiloquo solamine suasa veniret,

Vestibus ornatur variis, dyademate pulchro;

Haud tamen absque suo incessit velamine sacro.

Haec dum nam fierent sublimis rector honorus

Illam conspiciens verbis ita fatur amicis:

840

"O nimium dilecta mihi, dulcissima sponsa,

Meque meos thalamos et foedera spernito cepta,

Perpetuo posthac domino sis iuncta marito.

Huius in amplexu fovearis cuncta per aeva,

Auctorem nostrae quem credimus esse salutis".

845

Haec dicens cunctis coram patefecit amorem

Occultum, lacrimas haud cessans fundere puras.

His ita finitis Sigibertus nobilis heros,

Iustitiae custos et servantissimus aequi,

Rettulit inde pedem circumdatus agmine multo.

850

Atque sua residens aula laetatur abunde,

Considet in solio; remeans simul alma puella,

Quam rex illustris donis ditaverat amplis,

Insuper et cetum famularum christicolarum

Illius haud dubitans manibus committere sanctis,

855

Quas sine lite gubernavit, sine fraude refecit.

Omnibus exemplum tribuens castissima virgo,

Pervigil in precibus, nocturnis pervigil ymnis,

Semper in obsequio Christi consistere gaudet,

Omne quod est nequam devoto pectore vitat,

860

Moribus omne bonum pariter complectitur almis,

Grata fuit domino domini dilectaque servis.

Haec in Mettensi quae diximus urbe geruntur,

In qua plura nitent famulae miracula sanctae.

Omnibus in gestis sequitur pia iussa patroni,

865

Eximii Galli almigera sub lege puella,

Illam qui domini meruit virtute potenti

Solvere ab hoste malo turpique a daemonis ictu.

O pater insignis, meritorum Galle piorum,

Possideas palmas operum sine fine dierum,

870

Continuas et funde preces pro plebe redempta,

Quo tecum valeat clara mercede potiri.

O pia virgo dei, per tempora cuncta valeto,

Omnimodas grates tibi reddimus omnipotenti,

Cui famulatur honor, caeli terraeque potestas.

875

Nunc ad prepositum redeundum est calle citato.

Mansit apud Gallum felix levita Iohannes,

Praeceptor carum coluit quia carus alumnum,

Dogmata sanctarum cupiens peragrare viarum,

Quatinus ad fidei culmen pertingere posset,

880

Sermonum et sanctorum operum scrutator opimus,

Iustitiae assertor, virtutum cultor et actor,

Difficiles nexus dissolvit mente serena,

Eloquii clari quod et actibus est imitatus

Instanti rimans caelestia pectore iura,

885

Non solam sanctam scripturam iustus amavit,

Omnia verum etiam memori sub corde retentat,

Quae celer auditu, visu perceperat, inquam.

Discipulum talem talis sibi iure magister

Delegit sancti studio succensus amoris.

890

Ambo piis operum nituntur callibus, ambo

Caelestes intrare fores, ubi menia constant

Diversis meritis, Christo tribuente, locata;

Est ubi rex caeli solus terraeque repertor,

Arbiter aeterna sanctos qui pace gubernat,

895

Caelicolas summis gaudentes arcibus atque

Munere percepto laetantes cuncta per aeva.

Annue, possessor caeli terraeque marisque

Quo requiem capiant cuncti baptismate loti

Illic, qua non praevaleat dirissimus anguis

900

Vlli hominum ulterius prisca sub fraude nocere.

Da, pater altitonans, quae poscimus atque precamur,

Grandia qui nosti miracula pandere gratis

Mentibus humanis, miserator iustus et aequus,

Sit tibi laudis honor summus sine fine dierum,

905

O dee celsipotens, mundi reparator et auctor.

Tempore non alio dictus iam nobilis heros

Compellit precibus multis varioque precatu

Magnificum Gallum, custodem foederis almi,

Vt sub festino nitatur tramite castrum

910

Indugredi, quo tunc cetus convenerat ingens,

Vndique collectus devoti principis actu.

Illic pontificalis apex praefulserat altus,

Ordo sacerdotum pariter non defuit illic,

Levitae steterant habitus candore venusti.

915

Quid loquar: omnibus e gradibus confluxerat illuc

Copula magna satis, per quos regitantur in orbe

Iura ministerii sacris altaribus apta.

Ipse etiam princeps magno comitante senatu

Primorum his inter gaudet conventibus esse.

920

Haec postquam didicit felix syncellita Gallus,

Almigeram synodum confestim nisus adire,

Consilio iuris divini plenus et auctus,

Assumptis secum levitis forte duobus,

Quos pater eximius prae cunctis fovit, amavit.

925

Horum si lector gestis vocitamina nosse:

Iohannes prior est dictus, Magnaldus et alter.

Conciliique locum Gallo subeunte beato,

Tales effudit sincera mente precatus

Nobilis ingenio princeps, devotus et ore:

930

"Tu pie rectipotens, iusti moderator honoris,

Cuius ab intuitu rerum natura virescit,

Subsistit, regitur, struitur, pariterque docetur

Cuius et inmensum provisio continet orbem,

A quo cuncta suo procedunt ordine saecla,

935

Te deus, ecclesiae totum qui corpus opimis

Augmentas opibus virtutibus atque gubernas,

Per meritum sanctae nunc virginis oro Mariae,

Cuius honore sacer digno locus iste refulget,

Nos super ut sanctum digneris mittere flatum,

940

Cordibus in puris qui semper degere gestit,

Quatinus huic plebi inveniatur moribus almis

Praeditus et pariter divino dogmate praesul,

Qui sibi commissum valeat praecedere ovile

Omnibus in rebus regere et moderarier aptum,

945

Qui pastorali tutela cautus ubique

Obvius ora queat confringere saeva luporum,

Gratia quem domini per tempora cuncta gubernet,

Augeat, amplificet, foveat, sublimet ametque."

Finitis precibus synodum compellat et orat,

950

Quo sibi provideant rectorem iura secundum

Maiorum, quorum decreta salubria norunt,

Qui bene sufficiat subiectam pascere plebem

Pane salutifero verbi caelestis et haustu

Egregii calicis, quem psaltes laudat et inquit:

955

"Pocula divini potus clarissima constant."

Ergo age, nunc omnes communi voce petamus

Altithronum regem, qui verus pastor habetur,

Annuat ut votis effectum corde sereno,

Error ne valeat quisnam nos calvere nequam."

960

His monitis cuncti clamant et talia fantur:

"Christe pater hominum, nobis concede rogatus

Pontificem castum, iustum dignumque, peritum."

Ceperat interea collectio sancta viritim

Eloquium et meritum Galli laudare beati,

965

Talia promentes praeconia voce sub una:

"Omnibus est notus Gallus, qui digna requirunt.

Famine mellifluo et morum pietate venustus,

Iustitiae custos, simul integritatis amator,

Mansuetus, humilis, castus patiensque, benignus,

970

Sobrius et parcus, miseris pia commoda praestans.

Quid plura? in cunctis alacer virtutibus extat,

Convenit idcirco talem tantumque patronum

Pontificem populis decerni mente sub una."

Astruit ista quidem postquam sententia cetus,

975

More sibi solito princeps haec talia Gallo:

"O venerande pater, meritis sanctissime Galle,

Nonne tuas quatiunt aures haec famina vulgi,

De te quae recitant, firmant, testantur aperte?"

Sanctus ad haec: "Vtinam quae sunt hi vera loquantur,

980

Nec aliud de me quaerant, nisi certa probentur.

Talia tractantes ignorant ordine sacri

Concilii esse interdictum, ne quisque locorum

Desertor propriae telluris promoveatur

Ad clerum leviter, fuerit nisi causa probata,

985

Inque locis aliis collatum sumat honorem.

Haec igitur consulta patrum, ne scandala crescant

Messibus ecclesiae puris, vitasse videntur.

Est mecum felix quidam levita Iohannes,

Hic patria tellure satus, vir valde fidelis,

990

Intus et exterius meritorum laude beatus.

Eligat hunc vobis patrem divina voluntas,

Credo, placet domino cunctisque placebit honestis,

Hic fieri antistes vobis sine lite valebit."

Cumque pater Gallus tali sub laude Iohannem

995

Efferret, cunctis placuit quae dixerat almus,

Irrita non credunt sancti documenta patroni,

Quem sectatorem veri per singula cernunt.

Evocat in medium levitam forte Iohannem

Sincerus princeps, quem talia consulit aiens:

1000

"Vnde genus ducis vel quo sub nomine vivis?"

"Iohannes vocitor", respondit sanctus ad ista,

"Est mihi natalis non infima valde propago."

Dux iterum percontatur cum voce benigna:

"Praesulis anne vales sublimi sede potiri?"

1005

Tunc pro discipulo se respondere magister

Pollicitus fuerat, subtili dogmate plenus.

Haec dum verborum fierent obsonia, felix

Quaerit adire fugam, quo evadere possit honorem.

Turba sacerdotum sequitur cum plebe fideli,

1010

Vt nusquam sanctus posset levita latere,

Quin potius coram splenderet more lucernae,

Quae non sub modio, sed quae super ardua lucet.

Nititur ad celsum quisquis pertingere culmen

Mundani iuris, merito cadit ille retrorsum;

1015

Qui vero comitante deo compulsus honorem

Suscipit, hunc fulcit moderatrix gratia Christi.

Quid referam? capitur lacrimis perfusus amaris

Primatum, procerum, vulgi plebisque petentis,

Absque mora ut fieret praesul levita Iohannes,

1020

Invitus trahitur post haec et valde coactus,

Viribus et totis renuens, ne tale subiret

Pondus honorificum, superat sed praescia virtus,

Singula quae novit discernere luce nitente.

Consilium domini nullus disscindere quibit,

1025

Quod validum forti munimine constat in aevum.

Ducitur interea praesul venturus ad aram

Pontificum manibus consueto more sacrandus,

Conclamante pio cetu: "Dignissime pastor,

Ordine solempni successibus utere sanctis,

1030

Te deus excelsis gradibus sustollat ad alta

Culmina virtutum, tu praesul et inclyte custos,

Defensor populi, sanctorum lator honorum,

Sancte pater, salve, felix sine fine dierum."

Tota per hanc vocem cum concio redderet amen,

1035

Laudibus extollunt venerandum rite Iohannem,

Pontificem domino carum meritisque benignum.

Omnibus his ceptis solempniter atque peractis

Dulcia depromsit populis oracula Gallus,

Per quae larga dei pietas manifesta pateret,

1040

Auribus astantis plebis cunctique senatus.

Incipiens naturarum contexere causas,

Quas deus inmensus summa bonitate creavit,

Hinc primogeniti delictum contigit Adae,

Exilium pro quo patitur humana propago.

1045

Tempora post patriarcharum collegit et actus,

Inde quidem memorat domini miracula plura,

Quae gerit in populis linquentibus arva Canopi,

Qualiter educti fuerant vel qualiter alti.

Attigit hinc breviter regum sublimia facta,

1050

Digna prophetarum pandens oracula posthac

Explicat adventum domini baptismaque sanctum,

Quo pia plebs merito discernitur a grege nequam.

Omnibus his vere summa ratione relatis,

Qui circumsteterant lacrimas fudere benignas,

1055

Taliter inque vicem suppressa voce loquuntur:

"Laus super astra deo, qui condidit arva polumque,

Spiritui semper parilis sit gloria sancto,

Istius ore viri, quem credimus esse profatum."

Denique virtutum Gallus sectator et altor

1060

Iudicii usque diem verbi protraxit acumen.

Omnibus his sancta cum religione peractis

Ad sua quisque redit gaudens et valde triumphans.

Inter multa quidem Galli pia dicta beati

Hoc monuit sanctum iucunda pace Iohannem,

1065

Quem deus elegit, nullum contempnere fas sit,

Sed cunctis placeat, tanto qui dignus honore est.

Sanctarum largitor opum, venerabilis heros

Praesulis accepto sancti munimine signi

Ad cellam repedat deserti Gallus amator.

1070

O quam clara nitet dilectio mira duorum,

Quos sociat divinus amor, quos copulat ardor

Invictae fidei, iuris caelestis et almi.

Dividat hos quanquam terrarum tractus, uterque

Foedus amicitiae retinet puraeque fidelis,

1075

Nulla valet tellus animos seiungere castos,

Quos eadem sociat Christi dilectio munda

Dogmate praecipuo, monitis precibusque benignis.

Mathiten carum didasculus ...... amatus

Custodit, refovet, nutrit munitque, gubernat,

1080

Discipulus praeceptorem nichilominus aptum

Sublevat auxiliis praebens quodcumque necesse est.

Ergo piis crevit successibus atque secundis

Iunctio sanctorum, semper quam gratia Christi

Auget, multiplicat, cumulat ditatque repletque.

1085

Sit tibi pro meritis nunc gloria, Galle, perhennis,

Confessor sacer et dignus per saecla magister.

Salve perpetuo, felix Iohannes, honore,

 

Tempora dum volvunt, mundi dum labitur aetas.

Gressibus hinc properis narranda ad cetera pergam.

1090

O utinam nostrum conamen dirigat ille,

Quo sine habet nullus quicquam nec praevalet esse,

Altithrono regi sit gloria summa per aevum.

Construit interea virtutum cultor opimus

Basilicam Gallus, summae bonitatis amator,

1095

Per gyrum statuens habitacula fratribus apta,

In quis sufficerent socialem ducere vitam,

Aeterna per quam possent mercede potiri.

Contigit ergo die quadam cum Phebus ab alto

Luce sua terras solet illustrare parumper

1100

Vndique paulatim tenebris cessantibus atris,

Quando sopor fessos artus requiescere cogit -

Est aliud requies, aliud sors nempe quietis -

Vir domini carum Gallus compellit alumpnum:

"O Magno - levita sacer dilectus et - alde,

1105

Instrue, quaeso, mihi celeri sub tramite currens

Missarum ut valeam tandem celebrare tenorem.

Posco ministerium festina rite parare."

Sanctus ad haec mirans haec talia dicta minister

Reddidit: "Oro, pater, ne spernas, quaeso, rogantem,

1110

Num libare cupis solempnia vota, magister,

More sacerdotum sacris altaribus apta?"

Retulit econtra caro praeceptor alumpno:

"Est mihi per visum praesenti nocte peracta

Ostensum, patrem sanctum dominumque Columbam

1115

Ad caeli sedem laeto transisse meatu.

Eius pro requie nunc debeo vota salutis

Vero offerre deo, vivo pariterque potenti".

His ita praedictis signum pulsavit et omnes

Iussit ad ecclesiam fratres velociter ire,

1120

Vt pro defunctis missas celebrare studerent,

Proque salute pii patris doctoris et almi.

Haud secus ac moniti complent mandata magistri,

Invigilant ymnis, missis, psalmis precibusque,

Gaudentes domini famulum tantumque patronum

1125

Casibus e mundi caeli penetrasse cacumen.

Ordine missarum solempni more patrato

Taliter affatur levitam Gallus et inquit:

"Non tibi, quaeso, gravis mea sit sententia, nate,

Sed patris indulge precibus parendo libenter.

1130

Carpe viam, properis et gressibus ire studeto

Ad Latium. Cum transieris Saturnia regna,

Quaere monasterium, Bobium quod dicitur; illic

Dramatis nostri invenies certissima signa.

Omnibus investigatis pariterque repertis

1135

Ad nos veloci cursu celer inde redito,

Passibus atque tuis morulas procul, oro, fugato."

Talibus auditis confestim carus alumpnus

Ad praeceptoris cecidit vestigia sancta,

Deplorans non nosse itiner, quod duceret illuc,

1140

Quo iubet ire patris venerabilis alma voluntas.

Quem vir magnificus verbis solatur amicis:

"Pone metum", dicens, "et desine, quaeso, timere.

Te, quocumque ieris, custodiet unica virtus,

Diriget atque tuos solito moderamine gressus.

1145

Sit tibi larga comes regnantis gratia Christi."

Blandiloquis postquam verbis animatur amatus

Doctoris felix mathites indolis almae,

Protinus accelerat disquirere calle citato

Partibus Hesperiae, quae dicitur esse medulla

1150

Telluris, variis opibus quae constat onusta,

Vtrum vera foret benedicti visio patris.

Repperit haud aliter nisi dictis consona facta:

Tunc multas domino laudes gratesque rependit

Scrutator sanctis per singula moribus utens.

1155

Laetus et indubius Galli repedavit ad aulam,

Allato indiculo, quem miserat alma caterva,

In quo multa patent venerandi signa patroni,

Qui simul eiusdem mortem designat et horam

Atque diem, qua cessavit venerabilis exul

1160

Ad patriam rediens praesenti luce potiri.

Vsibus hic etiam cambotam detulit almi

Scotigenae Galli ceu iusserat ante magister,

Quam metas obiens praesentis linqueret aurae,

Vt tali indicio se crederet esse solutum

1165

Auderetque per hoc pignus celebrare sacratum

Rite ministerium vetitum sibi tempore multo.

Lectis litterulis et tanto munere viso

Eximii patris migrantis ad aethera clarum,

Inmodicas fudit lacrimas e pectore puro

1170

Gallus amore Columbani compunctus amati.

Fratribus exin collectis manifestat et inquit:

"Scite meum patrem superata morte secunda

Sedibus aethereis domino miserante receptum:

Sanctum dico Columbanum dulcemque magistrum.

1175

Discessu, rogo, nunc pro cuius mente serena

Ad caeli possessorem transmittite vota,

Vota salutiferi cantus optate frequentes

Et precibus missis psalmis libamine et almo,

Ordinat ut qui cuncta creat pariterque gubernat,

1180

Det requiem famulo caelestia semper amanti."

His ita praemissis fratrum collectio sancta

Vna cum Gallo complens instantia iusta

Vivificatorem communi laude frequentant,

Laudant atque colunt, celebrant, venerantur, adorant,

1185

Cuius in aeternum per saecula gloria pollet.

Plurima virtutum gessit miracula Gallus,

Aequanimus doctor, fama suffultus opima,

E quibus est unum quod veris explico dictis.

Accidit ergo die quadam, cum forte beatus

1190

Instauraret opus templi cum fratribus atque

Artificum manibus, tabulae quod quatuor, inquam,

Palmorum brevior cuiusdam meta pateret,

Quam reliquae, sunt quae iungendae in pariete eodem.

Machina dispescens dum spernitur ac reprobatur

1195

A cunctis operis factoribus atque magistris,

Et merito quoniam spacio maiore carebat,

Vir domini virtute potens, sublimis et actu,

Non sibi diffidens Christi munimen adesse,

De nichilo qui cuncta creat, regit atque gubernat,

1200

Iusserat artifices modicum requiescere, donec

Perceptis dapibus vires recreare valerent

Pondere deposito moliminis atque laboris.

Artifices, postquam convivia grata frequentant,

Ad ceptum remeant peragendum pectore laeto.

1205

Inveniunt mirum factu mirumque relatu,

Longior est aliis tabulae mensura, prius quam

Aedificatores spernunt propter brevitatem

Vnius atque pedis medii; stupet inscia plebes,

Qualiter hoc lignum profecerit arte superna.

1210

Sed virtus divina sui patefecit honorem

Caelicolae Galli, quem noverat esse fidelem.

Panditur in Christi miranda potentia servis,

Absque deo qui nulla volunt et nulla operantur,

Est quibus una fides, spes integra, pectus et unum,

1215

In quibus est ardens eadem dilectio casta,

Qui terrena nichil dicunt, caelestia quaerunt.

Qui victore deo superant contraria cuncta,

Cantica laetitiae domino super astra canentes.

Sic satis hinc tabulam conpingunt rite magistri,

1220

Quae mirabiliter reliquas transcenderat omnes,

Aptantes aliis directo valde tenore,

Vt meritum cunctis cernentibus esset apertum

Felicis Galli, devoti iure patroni.

Noverit hoc etiam lignum praestare medelam

1225

Illis, qui nimia dentum vexantur ab ira.

Effectu capiunt infirmi vota cupita,

Scotigenae Galli iussa precibusque celebrant.

Hic renovata nitent veteris miracula sancti:

Floruit ut quondam virgultum tempore Moysi,

1230

Quando sacerdotum summus sacratur Aaron,

Creverat haud aliter siccati machina ligni

Naturam contra domini virtute patrante.

O felix arbor, tanto quae munere polles,

Per te maiestas locuples per tempora cuncta

1235

Laudatur, colitur sublimia dona ministrans

Egregii e famulis, quos ditat honore perhenni.

Omnia sit nomen domini per saecula sanctum.

O benedicte pater, salve sine fine dierum,

Pro dictore pios effundens, oro, precatus.

1240

Haec ita dum fierent, Eustasius inclitus abbas

Corporeis vinclis felici morte solutus,

Laetus et exultans caelorum regna petivit.

Moribus hunc almis ditavit rite Columba

Cum reliquis condiscipulis, quos dogmate miro

1245

Sanctorum in numerum sublimat, honorat, opimat.

Hunc etiam successorem sibi forte reliquit

Praeceptor clarus carissimus atque magister,

Tradidit atque locum moderata lege regendum,

Quod nunc Luxovium merito vocitamine fertur,

1250

Est quoniam lumen conventus ordinis atque.

Huius enim postquam superas migravit ad auras

Spiritus alta petens et corpus ad yma fatiscit,

Eustasii refero, paulo quem diximus ante,

Continuo fratres Gallum revocare volentes

1255

Consilium capiunt communi corde benignum,

Vt mittant fratres haec talia nuntia fantes:

"Sancte pater, salve per tempora plurima, Galle,

Te petit, ut venias, collectio Luxoviensis,

Te cupit atque rogat, te gestit habere patronum,

1260

Imperiis parere tuis per singula nitens.

Nunc tibi non aliter videatur, care magister."

Legati cum pervenissent calle citato

Ad Galli cellam, ducuntur more sueto

Oratum primo, post haec sua dicta ferentes

1265

Praesentant, sanctum et submissa vocet salutant.

Quae cum vir iustus pernosset cuncta legendo,

Dixerat: "O fratres, sectari verba prophetae

Omnimodis cupio dicentis voce salubri:

"Fratribus efficior, cognatis atque propinquis

1270

Exter, quo domino valeam famularier uni",

Liberius propter quod nunc secreta petivi

Contemptis opibus choicis nimiumque caducis.

Oblato renuens extolli pauper honore

Delicias fragiles secura mente refuto,

1275

Illum dum veneror, dum diligo, dumque celebro,

Qui valet aeternae concedere praemia vitae,

Qui super astra tenet solium sine fine perhenne,

Angelicas acies proprio qui iure gubernat,

Humanos actus qui temperat, ordinat, aptat,

1280

Omnibus electis qui munera grata rependit,

Horum quo merito iungar, tua, Christe, potestas

Concedat, clemens, faciat iubeatque velitque.

Est nunc consilium, fratres, dulcissima corda,

Vt semel ereptus laqueis innectar amaris.

1285

En ego qui sprevi, quae mundus diligit iste,

Quomodo nunc repetam vomui quae sordida cena,

Mentibus, oro, meis fugiant haec talia sensa.

Me gradibus solidis firmet protectio summa,

Vos etenim nostis, patres superique benigni,

1290

Me quaesisse humilem vitam, quam semper amabo.

At nunc qua ratione queam vestigia tanti

Ponderis indignus vilisque subire minister!

Credite, quaeso, michi promenti famina vera,

Hoc modo consilium, retinet quod pectora vestra,

1295

Effectu rerum fraudabitur omne per aevum.

Ad partes alias vestras, rogo, flectite mentes:

Quod semel infixum est cordi manet atque manebit.

Provideat vobis pastorem conditor orbis."

His verbis omnem fratrum spem funditus aufert.

1300

Illorumque animos blando sedaverat ore.

Venerat interea quidam de fratribus almi

Imperio patris accitus, cui taliter infit:

"Dic, rogo, quid solito capiamus tempore victus?"

Talia scitanti responsum est talibus orsis:

1305

"Est nobis tantum farris sextarius unus

Concussi, videas caute, karissime pastor,

Vtrumnam valeat modicum vel sumere quisquis,

Vnde parum constat." Quo dicto Gallus ad ista

Respondit: "Fili, potis est super ardua virtus

1310

In vastis heremi symphosya ferre benigna,

Haud inopes dominus linquit sua iussa sequentes,

Dapsilis est quoniam, cunctis miseratur egenis.

Ergo agite, fratres, aptae ut herbaeque parentur,

Cetera nunc celeri et cursu properate, clientes:

1315

Nulla mora obsistat vestris conatibus, oro.

Vsibus ipse cibus monachorum competit exin".

Vir domini Gallus piscatum pergit ad amnem,

Insidias secum gestans, quis squamea turba

Vndique stipatur, capitur trahiturque, ligatur.

1320

Gurgitis ad ripam sanctus cum forte veniret,

Repperit ecce duos veloci tramite nantes

Inmanem lutros cupiunt qui prendere piscem,

Quem domini famulus confestim retibus actis

Traxerat ad litus gaudens gratesque frequentans

1325

Olli qui gratis concedit munia larga.

Post haec vir humilis praedam collegit aquosam

Haud minimam, quam vis domini produxerat alta;

Hanc partim sumpsit, partim proiecit in aequor.

His ita perfectis oritur contentio sancta:

1330

Ob meritum fratrum Gallus haec dona dedisse

Munificum dominum testatur corde benigno,

Illi alacres contra suscensent patris amati

Viribus eximiis, factis meritisque probatis.

........ parvo miracula tanta stupentes

1335

Ad cellam remeant Gallo praebente ducatum.

Esuries numquam domini superabit amicos,

Quin potius convicta iacet, tremit atque fatiscit;

Insperata solet convivia ferre beatis,

Est inopum qui sola salus, solamen et unum.

1340

Fratribus ingressis posthac habitacula cellae

Obvius in porta quidam vir stare videtur,

Fertque dei famulo supplex Cereremque Lyeum.

Diximus ut supra, iustus non deficit umquam,

Corporis atque animae domino solamen agente.

1345

Quod cum sumpsisset Gallus, pro munere tanto

Ordine consueto domini magnalia laudat,

Tunc ymnis pariter dictis convivia sancta

Felices ineunt fratres cum patre modesto.

Quid morer? expletis cunctis quae continet ordo,

1350

Sincerae pacis fraterni pectoris atque

Exoptant Gallo pia vota salutis alumpni,

Atque salutifero patris sermone levati

Ad sua gaudentes remeant et cantica laudum

Persolvunt domino, qui prospera cuncta ministrat.

1355

Nunc obitus Galli texatur carmine cepto,

Quo caelum petiit terrestria cuncta relinquens,

Civibus angelicis sociatus sede beata.

O felix tanto Germania tota patrono,

Scandere qui meruit superas et visere partes,

1360

Destinat et nobis semper solatia grata.

Illic cum Christo regnat sine fine beatus,

Attamen in terris eius miracula clarent.

Gaude, sancte pater, opibus ditatus opimis,

Vtere felici clarorum sorte virorum,

1365

Continuas et funde preces pro plebe redempta.

Cum deus omnipotens, cunctorum lator honorum.

E mundi tenebris decresset tollere laetum

Belligeratorem invictum emeritumque, probatum,

Praemia quo caperet virtutum dote perhenni,

1370

Presbiter adveniens vocitamine Willimar atque

Intentis precibus summissa et voce precatur,

Postulat, exoptat, rogitat, petit, orat et inquit:

"Quaeso, pater, noli mea nunc contempnere vota,

Qui mihi suavis eras monitor, quem semper amavi,

1375

Cuius ab ore pio dulcissima famina sumpsi,

Omne bonum cuius sensi vestigia sectans,

Deprecor ad castrum properemus passibus aequis,

Audiat ut populus spectans documenta salutis

Atque viam fidei per te dinoscere possit."

1380

Talibus athletam precibus dum presbiter implet,

Praebuit assensum, communi tramite pergunt,

Ad castrum veniunt; ibi copia magna virorum

Adventum Galli poscens meditamine cordis.

Hanc domini famulus turbam cum cerneret, exin

1385

Dogmate nectareo cunctos recreare studebat.

Quid loquar! insigni virtutum fonte cohortem

Astantem reficit, potat, solidat, recreatque.

Munere divino postquam ditaverat omnes,

Ad sua gaudentes redeunt laudesque frequentant;

1390

Plurima de Gallo fantes praeconia sancto

Clara viri extollunt nimium documenta beati.

His ita perfectis ibidem bis sole reducto

Permansit Gallus caelestia iura revelans.

Tertia lux aderat: virtutum cultor opimus

1395

Febribus inmensis quatitur, tribulatur et ardet.

Taliter, en, lector, numerum perpende dierum,

In quibus afflictus diros toleraverat ignes:

Quam rimam signat post sextam litera quarta,

A prima fuerit si quartum gramma iugatum,

1400

Per totidem soles Gallus, pietatis amator,

Perpetitur febrim patienter valde ferendo,

Atque deo grates positus sub limine leti

Assiduis precibus non cessat ferre beatus.

Annis ter denis et sexaginta peractis

1405

Insuper adiectis quinis aetatis et aevi

Scanderat astra poli meritis suffultus opimis,

Corpus humo reddens anima gaudente perhenni

Sanctorum requie domino moderante superno.

Vita fuit Galli felix, doctrina salubris

1410

Actibus inque suis semet tractaverat apte

Atque deo soli studuit per cuncta placere,

Qui fragilis mundi pompam contempsit iniquam.

Nunc te, Galle pater, caelesti sede fruentem

Fletibus assiduis deposcimus atque precamur,

1415

Vt pro plebe pia digneris more sueto

Aures altithroni precibus pulsare supinis.

Omnibus ablatis hominum de corde nocivis

Criminibus faciat conscendere regna polorum,

Sanguine quos proprio austera de morte redemit.

1420

O dee miripotens, formator temporis omnis,

Dictori veniam meritis concede patroni,

Scottigenae Galli, superis qui gaudet in astris,

Inter christicolas quos possidet aula curulis,

Aula dei, rebus quae pulchrior omnibus extat,

1425

Cernere quam nullus, nisi quem pia facta coronant,

Praevalet. O pastor, salve, dulcissime Galle,

Vive, vale, gaude feliciter omne per aevum.

Haec ita dum fierent Iohannes praesul honorus

Constanti - ecclesiae dilectis moribus - ensis

1430

Venerat Arbonam sanctum refovere magistrum,

Diversi generis secum solamina gestans

In potu atque cibo, quae congrua credidit esse

Aegris visceribus pestem tolerantibus artam.

Cumque propinquaret domui, qua forte beatum

1435

Aegrotare putat, luctus gemitusque dolores

Audiri incipiunt celebrantum funera sancta.

Qui mox admirans ploratus murmura tanti

Inquirit sanctum mundi liquisse tenebras

Atque poli merito susceptum menibus altis.

1440

Tunc demum ingreditur, ubi sanctum forte cadaver

Absque anima iacuit lotum solitoque paratum.

Hoc cum vidisset suspiria longa trahebat,

Mixta quidem lacrimis et vix haec famina promit:

"Eheu, sancte pater, monitor pie, doctor amate,

1445

Ad caeli patriam tendens sine fine beatus,

A te quid nunc me singillat sancta voluntas?

..... quippe tuum semper mihi valde placebat,

Cur non me comitem dignaris sumere, Galle,

Quem prius elegit tua iussio sancta ministrum?

1450

Quid mihi consilii, quid rerum restet agendum?

Haec tua mors nobis solamina grata rependit.

Quamlibet ad tempus doleamus pectore tristi,

Tempore perpetuo de te laetabimur omnes,

Quos vitae exemplis solidasti, care magister."

1455

His dictis tali conclusit voce querelam:

"Te pia suscipiat requies, tibi ianua felix

Pandatur, nullus te terreat horror in aevum.

Dextra dei potius te colligat atque beatis

Agminibus societ laetum celebrantibus ymnum.

1460

Esto memor nostri precibus, rogitamus, opimis.

Vtere, sancte pater, felicibus utere donis."

Admonet interea fraterno corde Iohannem

Presbiter, ut surgat lacrimas effundere cessans,

Proque salute patris sincera mente precentur.

1465

Paruit his dictis confestim praesul honorus,

Ecclesiam festini adeunt cum plebe virorum

Plangentum funus iusti carique patroni.

Illic exequias peragentes more sueto

Eximias laudes communi voce resultant.

1470

Contigit interea clarum et memorabile signum,

Quod nunc summatim contexere mentibus instat,

Est quoniam multis brevitas sermonis amica.

Funeris obsequio tali merore peracto

En subito apparet tumulus cernentibus, in quem

1475

Condere disponunt sanctissima membra beati.

Acceptis crucibus nituntur ducere corpus

Vsque locum fossae, quam iam praemisimus ante,

Vt venerabiliter tegeretur cespite digno,

Illorum sed nil valuit conatus inanis.

1480

Arcam, quae retinet preciosum valde cadaver,

Sandapilae inponunt tumulandum sorte beata.

Cumque piis humeris vellent deferre feretrum,

Nulla ... queunt quoquam ratione movere,

Sed fixum steterat ceu Caucasus Ossaque Olimpus.

1485

Haec dum nam vulgus miracula tanta stuperet,

Affatur plebem tali sermone Iohannes,

Praesul et eximio virtutum comptus honore:

"Est mihi compertum certum pariterque probatum,

Nolle suum corpus sepeliri sedibus istis,

1490

Qui sibimet potius placitum delegerat antrum."

Fecerat adduci confestim praesul honorus

Indomitae feritatis equorum corpora bina,

Qui necdum dederant duris sua colla lupatis,

Sessoris neque vim tolerantes calle petulco,

1495

Vt libitum fuerat spaciantur lata per arva.

Qui capti in cursum nimio sudore trahuntur.

Desuper inposito consueta tegmine lege.

Corpus ad egregii Galli pastoris et almi,

Tunc veneranda cohors una cum praesule tales

1500

Effudit gaudens sincera mente precatus:

"O dee miripotens, terrarum factor et orbis,

Qui cunctis formam naturis effigiasti,

Qui clandestinos iustorum perspicis actus,

Qui tua cuncta regis, sine quo nec esse valebunt,

1505

Per quem iustitiae merito sublimis et ore,

Ductus amore tuo Gallus pariterque timore

Dulcia deseruit terreni commoda iuris,

Exul ut in mundo, fieret possessor Olimpi,

Te nunc te petimus, te poscimus atque rogamus,

1510

Vt nostris precibus flectaris more benigno,

Atque vehi iubeas defuncti corpus amati

Hos per cornipedes quo vult tua iussio sancta."

His ita prolatis populus responderat amen.

Haec postquam fuerant obsonia rite peracta,

1515

Talibus et signis splendesceret ardua virtus

Eximii Galli, venerandi valde patroni,

Pontificalis apex meritis suffultus opimis,

Quem semper colimus vocitatus nempe Iohannes,

Gratia larga dei quem sustulit atque probavit,

1520

Is cum presbitero feretrum per inane levando

Alipedum dorsis commendat munia sancta,

Iusserat et frenos demi cervice soluta,

Gressibus ut licitis pergant, quocumque ferentur

Arbitrio domini, qui cuncta creata gubernat.

1525

His ita compositis synaxis magna virorum

Permixti sexus gaudet, laetatur et orat,

Quo manifestetur cunctis divina potestas,

Quae solet inmeritis solamina grata referre.

Inchoat econtra cum praesule cetus honorus

1530

Vocibus almificis feretrum sectarier almum.

Sunt ibi psalmorum sonitus, sunt cantica laeta,

Luminis ornatu laquearia tota coruscant,

Vt solet ignicomis caelum splendescere stellis:

Haud aliter rutilat tanta stipante caterva,

1535

Despectis opibus terrenis atque caducis

Omnimodis cupiens mansuram carpere vitam,

Vir domini Gallus summo delatus honore.

Haec postquam domini fuerant virtute peracta,

Cornipedes itiner directo tramite pergunt

1540

Ac propero cursu festinant visere cellam,

Quam pius incoluit Gallus, dum vita manebat,

Qua meruit felix aeternum sumere sceptrum.

Quo cum perveniunt miti sub calle iugales

Deponunt feretrum, quod continet ossa beati

1545

Abbatis Galli, quem sustulit ardua virtus,

Laetantes alacri nimium sub corde lyturgi

Atque sepulchrali committunt valde decori:

Corpus humo celant, sed spiritus astra volavit.

O nimium felix feliciter atque beatus,

1550

Qui mercatus erat paradysum cespite vili,

Tellea contempnens, caelestia dona capessens,

Qui palma accepta laetus sine fine cluebit

Atque deum victor miles stipabit in aevum,

Glorificans regem gestantem clara tropaea,

1555

Sanguine qui proprio vicit dominamina saeva.

Austerum mundi pariter deiecit et hostem,

Qui singillabit nocuos a sorte piorum,

Vt solet a paleis discernere grana probata,

Quando suum purgat frumentum rite magister,

1560

Migmata proiciens, condens et farrea dona,

Horrea perpetuae quoniam summaeque quietis

Dragmata non capiunt nisi puro semine lata,

In quibus est tranquilla quies, concordia summa,

Imperium felix et laurea vita per aevum.

1565

Mors ibi non regnat, dirae non mortis amator,

Organa laetitiae resonant cum voce canora,

Hinc fugiunt gemitus pestis cladisque dolorque,

Assunt iocundi cantus et salpica clara.

Quid loquar, o lector, nimium est quod promere canor,

1570

Excellit quoniam cunctarum famina vocum,

Castra dei sanctus quondam quae vidit Iacob

Praedictis opibus summa pietate fruuntur.

Est quibus adiunctus felix sacer atque sacerdos

Eximii meriti Gallus doctusque beatus.

1575

Horum militiae societ nos alma potestas,

Vt mereamur eis iungi sine fine dierum.

Cum quibus altipotens regnat, quos atque beavit,

Quo caeli possessores per saecla manerent.

Hoc pater, hoc natus velit, hoc et spiritus almus.

1580

Gloria summa deo patri genitoque perenni,

Spiritui sancto virtus eademque potestas.

Inclite Galle, vale, gaude, laetare per aevum,

Esto memor nostri precibus, rogitamus, opimis,

Qui super astra tenes mercedem valde beatam,

1585

Conspicis atque tuum factorem nocte dieque,

Quem natura timet caeli terraeque marisque,

Qui nos ad superas dignetur ducere sedes,

Oblita cum fuerint viciorum sordida cena,

Quae tantum valet ille deus dimittere solus,

1590

Qui sine peccato mortalem sumpsit amictum,

Vt genus humanum eriperet de morte secunda.

Est nunc iam tempus modicum compescere linguam,

Ne nimium meditans laqueos incurrat amaros.

Praedicat en Salomon perfusus dogmate miro:

1595

"Ardua quae cernis noli rimarier", inquit,

"Mentibus ac rigidis ne quaeras fortia quaeque,

Ne sub fasce ruas quem sustentare nequibis."

Ad quaecumque manum mittis, moderatio tecum

Invigilet, maneat, degat per singula facta.

1600

Sit satis hinc dictum, ceptum redeamus ad actum.

Ergo modum statuam, ne sit prolixa camena

Ac ne desidiam generet lectoribus ollis,

Qui e paucis cupiunt pedetemptim plurima nosse.

Ad calcem iam nunc propero sub calle citato,

1605

Sed libet ante quidem virtutum munia terna

Texere munifici Galli carique patroni,

Quae meritis famuli dignatur pandere Christus.

Cunctis his notis et quae non scripta videntur,

Eius credantur miracula multa fuisse.

1610

Iam nunc incipiam: praesto mihi spiritus esto,

Qui dator es largus verissimus atque probator.

Cumque pii funus celebrarent agmina plebis,

Constitit ecce illic quidam mendicus et artes

Membrorum penitus contractus perdidit omnes.

1615

Hic quamquam pressus vario languore fuisset,

Aegris in pedibus maiorem pertulit iram

In tantum miser hac misera sub clade laborans,

Vt propriis nequeat saltem subsistere plantis,

Pergere nec quoquam valeat; sudore retentus

1620

Pestiferi morbi languet, dolet atque fatiscit.

Est hic consimilis clodo, quem sanat Ihesus.

O felix exul, paradysi cultor et heres,

Qui infirmis meruit subitam praestare medelam

Ac dominum meditatus erat, quem semper amabat.

1625

Quid loquar! insignis virtus patefacta nitescit.

Indumenta pii dum presbiter erogat almus

Pauperibus turbis conventibus atque misellis,

Accipit exuvias, quis ultima membra teguntur,

Aegrotus, squalens, vilis, miserandus et impos.

1630

His cum tegminibus plantas circumdaret aegras,

Corporis et pariter cuperet vestire columpnas,

Sospes et incolumis Galli virtute medelam

Artubus infirmis meruit sentire venustam.

Impiger in pedibus morulas non fecerat ullas,

1635

Insilit actutum laudes gratesque rependens

Vocibus inmensis caelum terramque regenti,

Ceperat et meritum Galli super astra levare,

Quo sanus gaudet, qui languidus ante iacebat.

Creverat haec postquam miracula vulgus, ad alta

1640

Sustollit palmas et tali voce triumphat:

"Te monitore pio, praesul venerande Iohannes,

Omnis honor summumque decus clarumque trophaeum

Sit tibi principio rerum finique dierum,

Talibus indiciis proprios ostendere servos

1645

Qui dignare pius, clemens miserator et auctor.

En hodierna tui fulgescit gloria servi,

Qua tecum regnat, vivit, valet atque vigebit."

Imponunt post haec olli gestare lucernam

Exequias intra sacri summique patroni,

1650

A quo explosa pedum clades morbusque nephandus.

Recta tenet sanus vestigia sospite gressu,

Iniunctum sibi servitium non segniter egit,

Tramite sed celeri reliqua cum plebe cucurrit,

Testificans populis domini magnalia cunctis.

1655

Contigit hoc virtutis opus, karissime lector,

Aethereas primum postquam migravit ad arces

Vir per cuncta placens Christo cunctisque beatis.

Hinc aliud pateat signum pastoris amati,

Quo meruit cunctis coram praeclarus haberi,

1660

Numine divino quod gestum constat aperte.

Ergo dei pietas, quae cuncta creata gubernat,

Corpoream molem postquam mors debita solvit,

Quid sancti valeant caelesti in sede locati,

Pluribus indiciis iustis declarat et atris:

1665

Illis, ut studeant nancisci praemia caeli,

Ne torpore gravi per sompnia vana fatiscant:

Istis, ut redeant vitiorum tabe relicta;

Dum cernunt hominum censorem singula nosse,

Quae mens aut tractat, cordis vel praeco susurrat,

1670

Aut quae facta manus disponit, conficit, aptat.

Hic deus est, quem nulla potest natura latere,

Agmina caelorum quem laudant atque verentur

Qui pedibus siccis salsas superambulat undas,

Aequoreos latices vini qui mutat in haustum,

1675

Milia qui saturat quino sub pane virorum,

Quinque quidem pariter geminis et piscibus auctis,

Squalida membra cutis qui verbo sanat ubique,

Qui clodis gressum mancis largitur et actum

Horrida quem fugiunt morfomata daemonis atri,

1680

Ante queam numerum stellarum pandere versu

Eius quam possim miracula cuncta referre,

Quae nimis exuperant cunctarum famina vocum,

Quorum nec minimum vilis perpendo poeta.

Cur dixi minimum, cum singula maxima constent?

1685

Idcirco quoniam nullum depromere possum,

Vt decet, ut dignum est, ut fulget, lucet, ut ardet,

Te miserante, deus, precibus nunc posco supinis,

Vt michi concedas purgatae mentis acumen.

Ptysmate sanasti qui nati lumina caeci,

1690

Sit tibi laus, virtus, sit gloria, Christe redemptor!

Ad ceptum redeatur opus: rogo, Galle, precare

Altithronum regem, quo carmina nostra gubernet.

Cumque vir almificus metas transcenderet istas,

Ad superos scandens laetatus sorte perhenni,

1695

Defuncti corpus cari lavere clientes,

Ac venerabiliter circumdant more sueto.

Est ibi plangentum populorum magna caterva,

Taliter en resonat permixti concio sexus:

"O monitor felix, pastor doctorque benigne,

1700

Orbatos tanto cur nos solamine linquis,

Dogmate mirifico qui munia larga dedisti,

Cunctos instituens nosmet pia quaerere regna

Actibus eximiis et pectore valde fideli.

In te tota fuit nostri fiducia voti,

1705

Sed quia nunc gestis summo conamine, sancte.

Civibus angelicis sociari perpete vita,

Esto memor nostri precibus, rogitamus, opimis,

Vt mereamur eo fungi sine fine dierum,

Per quem cuncta vigent, quae mundi climata iungunt."

1710

Interea Galli dum tractant membra beati

Discipuli, inveniunt capsellam de cute factam,

Vndique conseptam vigili munimine claustri,

Cuius apud sanctum clavis sine teste manebat.

Vitales donec sospes decerpserat auras.

1715

Haec etiam Galli ex humeris pendere solebat,

In qua thesaurus latuit felix testamen et aptum,

Quo domat ancillam, viduam solatur et angit

Carnales motus, animae compendia sectans.

Consilium capiunt thecam reserare repertam:

1720

Id dum nam facerent alacri scrutamine laeti,

Offendunt sacrum vili sub ymagine sutum,

Quod iuxta iacuit roseo conspersa kathena

Sanguine, quam .... aeris formaverat arti.

O veneranda nimis, cunctis pretiosa supellex!

1725

Talibus inventis dubitant, quidnam sibi vellent

Officii vel quid forsan gestare valerent,

Sed pius omnipotens, hominum qui novit operta,

Temporibus certis declarat facta proborum

Singula decretis horis pariterque diebus

1730

Ostendit, pandit, manifestat, detegit, indit.

His ita conpertis, veluti praedicimus ante,

Incipiunt circumstantes lustrare fideles

Membra patris visu attonito per cuncta clientes.

Perpendunt tandem carnem sulcasse kathenam,

1735

Quae Christi bellatorem circumdare suevit.

Hanc clandestinam sanctus gestare solebat,

Acrius ut vitam fragilem perduceret istam,

Quandoque mansuram capiens sine fine coronam.

Conspiciunt iterum volventes mente sagaci,

1740

Vnde cruor tegetem setosam tinguere posset:

Quatuor en vasto apparent sinuamine fossae,

E quibus effluxit sanguis, quo perlita vestis

Omnibus indicium praestat virtute potentis,

Theosebis proprias qua mortificaverat artus,

1745

Quo sibi conciliet dilearchon tempore cuncto.

Ergo age nunc pateat, sequitur quae tertia virtus.

Dum pia membra patris sancta tellure locanda

Laudibus eximiis, ymnis precibusque supinis

Summissis humeris gestat collectio sancta,

1750

Splendenti rutilat comitatu clerus et ingens,

Consona fit populi cuncti vox talia fantis:

"O merito felix felicia regna capessens,

Regia te caeli per tempora cuncta tenebit,

Te memorem nostri semper sentire queamus

1755

Cetibus in claris compingi sorte beata."

En coram feretro portantur lumina bina,

Fertur et incensum suavi nidore redundans

Vndique nectarei mellis quae lumina stipant

Relliquiae, quas sudor apum componere novit

1760

Arte sub egregia, solus quam conditor aptat.

Telluri commendatur dum corpus amati,

Ad caput adque pedes candelae rite locantur,

Quas prius in castro vivax accenderat ignis,

Vt sub honore pio peragantur funera sancta,

1765

Quae mirum dictu spatio triginta dierum

Vsibus indefectivis ardere videntur,

Deliquium lucis spernunt nec cera fatiscit.

Creditur hoc factum divinitus esse patratum.

Vnde sibi capiunt solamina grata medelae,

1770

Quos dolor ophthalmon vel dentum pestis acerba

Inficit, auditus vel quos conturbat inanis.

Talia qui tolerant incommoda mente piata,

Credula si fuerint praecordia puraque sancta,

Effusis precibus, Gallo rogitante beato,

1775

Optatae capiunt gaudentes dona salutis.

Nunc te, Galle, precor, caelestis dogmatis index,

Vt mihi ... poscas veniam concedere dicti

Seu facti, seu mens quidquid suggesserit atri,

Cunctorum regem, cuius non scinditur unquam

1780

Imperium, sed fine caret ditione beatum,

Debita qui laxat, quem lex et norma cohercet,

Quem formidat humus, caelum cui servit et sequor,

Quem nunc indignus prostrato somate vili

Fletibus assiduis, precibus lacrimisque misellis

1785

Oro, precor, rogito, peto, postulo, posco,

Sensibus a nostris ut pellat cuncta nociva.

Crimina dimittens et sanans vulnera dira,

Et ne nos laqueis iterum convolvat amaris

Hostis Tartareus fuligine nigrior omni,

1790

Muniat, obsistat solita virtute potenter.

Annue cunctorum nobis largitor honorum,

Pondera peccati nequeant quo surgere mersa,

Neu facinus quod delevit confessio sancta

Audeat ulterius quemquam deludere nostrum,

1795

Sanguine quos proprio devicta morte coronas,

Sed potius cuncto scelerum cessante tumultu

Te donante frui mereamur perpete vita.

Hoc pater, hoc natus, hoc spiritus annuat almus,

In quibus una manet virtus eademque potestas.

1800

Nunc iterum atque iterum supplex pauperculus oro,

Vt me tuta fides confirmet, Christe redemptor,

Turpia quo fugiam factis melioribus utens,

Ne me flamma vorax crudeli sumat hyatu

In chaos inmensum demergens pondere vasto,

1805

Quin tua per meritum Galli me gratia lata

Inter oves numeret, quis pascua servat amena,

Quas et pastor alit summis in sedibus orti

Et nemoris, quas ipse deus custodiat. Amen